monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 61, 2
Origenes haereticus: quid a me, qui illum in plerisque haereticum non nego? Erravit de resurrectione corporis ; erravit de animarum statu, de diaboli poenitentia: et quod his maius est, Filium Dei, et Spiritum Sanctum in Commentariis Isaiae, Seraphim esse testatus est. Si errasse non dicerem eum, et haec quotidie non anathematizarem, essem erroris illius socius. Neque enim ita debemus bona eius recipere, ut mala quoque suscipere cogamur. At idem et Scripturas in multis bene interpretatus est, et Prophetarum obscura disseruit: et tam novi quam veteris Testamenti revelavit maxima sacramenta. Si igitur quae bona sunt, transtuli, et mala vel amputavi, vel correxi, vel tacui; arguendus sum cur per me Latini bona eius habeant, et mala ignorent? Si hoc crimen est, arguatur Confessor Hilarius qui Psalmorum interpretationem, et Homilias in Iob ex libris eius, id est, ex Graeco in latinum transtulit. Sit in culpa eiusdem confessionis Vercellensis Eusebius, qui omnium Psalmorum Commentarios haeretici hominis vertit in nostrum eloquium: licet haeretica praetermittens, optima quaeque transtulerit. Taceo de Victorino Petabionensi, et caeteris, qui Origenem in explanatione duntaxat Scripturarum secuti sunt, et expresserunt: ne non tam me defendere, quam socios criminis videar quaerere. Ad teipsum veniam: cur tractatus eius in Iob descriptos habes? In quibus contra diabolum, et de stellis coeloque disputans, quaedam locutus est, quae Ecclesia non recipit? Tibi soli licet τῷ σοφωτάτω κρανίω de cunctis et Graecis et Latinis Tractatoribus ferre sententiam? et quasi censoria virgula, alios eiicere de bibliothecis, alios recipere: et cum tibi placuerit, me vel Catholicum, vel Haereticum pronuntiare: nobis non licet perversa respuere, et damnare quod saepe damnavimus? Lege ad Ephesios libros, lege caetera opuscula mea, maxime in Ecclesiasten Commentarios: et liquido pervidebis, me ab adolescentia nunquam alicuius auctoritate deterritum, acquievisse haereticae pravitati.